- SIRI
- SIRIGraece σιροὶ. subterraneae sunt apothecae. Varro R. R. l. 2. c. 57. Quidam granaria habent sub terris, uti speluncas, quas vocant σιροὺς, ut in Cappadocia ac Thracia. Curtius l. 7. c. 4. ubi de Bactrianis: Siros vocabant barbari, quos ita sollerter abscondunt, ut, nisi qui defoderunt invenire non possint. In iis conditae fruges erant. Stephanus quoque syasii Phrygiae pagi meminit, in quo Cimmerios reperisse ait tritici modiorum decem milia εν σιροῖς τεθηϚαυρισμέννα, in siris recondita: Hesych. modo ὀρύγματα, εν οϊς κατετίθεντο τα ςπέρματα, modo τάφρους ἐσκεπασ μένων, vocat etc. Vide de illis Columellam l. 1. c. 6. Plin. l. 18. c. 30. Vitruvium l. 6. c. 8. Alios. Vox an deflexa ex Hebr. atsar, i. e. recondere, unde otsar, quod Chaldaei pro horreo saepe usurpant, ut Gen. c. 41. v. 56. Prov. c. 3. v. 10. Ioel. c. 1. v. 17. Et LXX. reddunt την` οἰκίαν την` ὑπόγαιον, domum subterraneam, Ierem. c. 38. v. 11. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. pastor. l. 4. c. 21. ubi specus huiusmodi in Africae pene omnibus agris villisque, condendi frumenti gratiâ, clam haberi consuevisse, idque propter bella maxime, ex Hirtio addit, de bell. Asric. l. 5. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.